19:20 

Deus amet puellam

Deus amet puellam
Claram et benivolam
Quae sit mente nobilis
Ac amico fidelis
Claram et benivolam
Deus amet puellam
Ac amico fidelis
Deus amet puellam

Constans gemmis similis
Atque claris metallis
Candidior nivis
Dulcior est et favis
Constans gemmis similes
Deus amet puellam
Dulcior est et favis
Deus amet puellam

Cedunt illi rosae
Simul atque liliae
Cedunt flores cuncti
Amant illam sancti
Cedunt illi rosae
Deus amet puellam
Amant illiam sancti
Deus amet puellam

Pollet nempe terries
Luna velut in caelis
Solis quippae radios
Vincit illa fervidos
Solis quippae radios
Deus amet puellam
Vincit illa fervidos
Deus amet puellam

URL
   

Логово Хорор

главная